monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 7, 31
Quantas Moyses a populo illatas absorbebat contumelias et cum Dominus in insolentes vindicare vellet; se tamen pro populo offerebat frequenter, ut indignationi divinae plebem subduceret! Quam miti sermone post iniurias appellabat populum, consolabatur in laboribus, delinibat oraculis, fovebat operibus: et cum Deo constanter loqueretur; homines tamen humili et grata appellatione affari solebat! Merito aestimatus est supra homines, ut et vultum eius non possent intendere, et sepulturam eius non repertam crederent; quia sic sibi totius plebis mentes devinxerat, ut plus eum pro mansuetudine diligerent, quam pro factis admirarentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below