monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 7, 37
Etenim ad incentivum charitatis communis plurimum proficit, si quis vicem amantibus reddat, nec minus redamare se probet, quam ipse amatur, idque amicitiae fidelis pateat exemplis. Quid enim tam populare, quam gratia? Quid tam insitum naturae, quam ut diligentem diligas? Quid tam inolitum atque impressum affectibus humanis, quam ut eum amare inducas in animum, a quo te amari velis? Merito sapiens dicit: Perde pecuniam propter fratrem et amicum. Et alibi: Amicum salutare non erubescam, et a facie illius non me abscondam. Siquidem vitae et immortalitatis medicamentum in amico esse Ecclesiasticus sermo testatur et summum in charitate praesidium nemo dubitaverit, cum Apostolus dicat: Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, charitas numquam cadit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below