monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 8, 41
Et quia consiliorum usus maxime conciliat homines, ideo prudentia et iustitia in unoquoque desideratur, et ea exspectantur a pluribus; ut in quo ea sint, illi deferatur fides, quod possit utile consilium ac fidele desideranti dare. Quis enim ei se committat, quem non putet plus sapere, quam ipse sapiat qui quaerit consilium? Necesse est igitur ut praestantior sit a quo consilium petitur, quam ille est qui petit. Quid enim consulas hominem, quem non arbitreris posse melius aliquid reperire, quam ipse intelligis?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below