monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 8, 43
Huiusmodi igitur viro salutem nostram et existimationem committimus, qui sit, ut supra diximus, iustus et prudens. Facit enim iustitia, ut nullus sit fraudis metus: facit etiam prudentia, ut nulla sit erroris suspicio. Promptius tamen nos iusto viro quam prudenti committimus, ut secundum usum vulgi loquar. Caeterum sapientum definitione, in quo una virtus est, concurrunt caeterae, nec potest sine iustitia esse prudentia. Quod etiam in nostris invenimus; dicit enim David: Iustus miseretur et fenerat. Quid feneret iustus, alibi dicit: Iucundus vir qui miseretur et fenerat, disponet sermones suos in iudicio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below