monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 8, 47
Sapientiae igitur fuit latentes distinguere conscientias, ex occultis eruere veritatem; et velut quadam machaera, ita spiritus gladio penetrare non solum uteri, sed etiam animae et mentis viscera: iustitiae quoque, ut quae suum necaverat, alienum non tolleret; sed vera mater reciperet suum. Denique etiam Scriptura hoc pronuntiavit: Audivit, inquit, omnis Israel hoc iudicium, quod iudicavit rex: et timuerunt a facie regis, eo quod intellectus Dei in eo esset, ut faceret iustitiam. Denique et ipse Salomon ita poposcit sapientiam, ut daretur sibi cor prudens audire et iudicare cum iustitia (Ibid., 9).

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below