monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 9, 48
Liquet igitur etiam secundum scripturam divinam, quae antiquior est, sapientiam sine iustitia esse non posse; quia ubi una earum virtutum, ibi utraque est. Daniel quoque quam sapienter alta interrogatione fraudulentae accusationis deprehendit mendacium, ut calumniatorum sibi responsio non conveniret! Prudentiae igitur fuit vocis suae testimonio reos prodere: iustitiae quoque, nocentes supplicio dare, innocentem subducere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below