monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 10, 51
Quod si utrumque connectas, erit magna consiliorum salubritas, quae ab universis spectatur admiratione sapientiae et amore iustitiae; ut omnes quaerant audire sapientiam eius viri, in quo utriusque virtutis copula sit: sicut quaerebant omnes reges terrae videre faciem Salomonis, et audire sapientiam eius; ita ut et Saba regina veniret ad eum, et tentaret eum in quaestionibus: Et venit, et omnia locuta est quae habebat in corde suo, et audivit omnem sapientiam Solomonis, nec ullum verbum praeterivit eam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below