Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 10, 55 Daniel ex captivis, regalium consultorum arbiter factus, consiliis suis emendavit praesentia, annuntiavit futura. Ex his enim quae frequenter interpretatus ostenderat veri se esse annuntium, fides ei in omnibus deferebatur.