monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 13, 64
Quis igitur tanquam vultu speciem praeferat pulchritudinis, et belluinis posterioribus ac ferinis unguibus formae superioris dehonestet gratiam; cum tam admirabilis et praeclara forma virtutum sit, et specialiter pulchritudo sapientiae, sicut series Scripturae indicat? Est enim haec speciosior sole, et super omnem stellarum dispositionem luci comparata invenitur prior. Lucem etenim hanc suscipit nox, sapientiam autem non vincit malitia.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below