monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 13, 65
Diximus de eius pulchritudine, et Scripturae testimonio comprobavimus: superest ut doceamus Scripturae auctoritate nullum ei contubernium cum vitiis esse, sed inviduam cum caeteris virtutibus coniunctionem: cuius spiritus est disertus, sine inquinamento, certus, sanctus, amans bonum, acutus, qui nihil vetet benefacere, benignus, stabilis, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens. Et infra: Sobrietatem docet, et iustitiam et virtutem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below