monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 15, 71
Praecipua est igitur liberalitas, redimere captivos, et maxime ab hoste barbaro, qui nihil deferat humanitatis ad misericordiam, nisi quod avaritia reservaverit ad redemptionem: aes alienum subire, si debitor solvendo non sit, atque arctetur ad solutionem, quae sit iure debita, et inopia destituta: enutrire parvulos, pupillos tueri.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below