Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 16, 80 Itaque primum omnium coacervavit pecunias, deinde instrumenta caetera, ad postremum iura terrarum regi acquisivit, non ut omnes exueret suo, sed fulciret: publicum tributum constitueret, quo sua tutius habere possent. Quod ita fuit gratum omnibus quibus terras ademerat; ut non venditionem sui iuris, sed redemptionem salutis putarent. Denique dixerunt: Sanasti nos, invenimus gratiam in conspectu Domini nostri. Nam et de proprietate nihil amiserant, qui ius receperant: et de utilitate nihil perdiderant, qui acquisierant perpetuitatem.