monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 16, 83
Hoc somnium ita aperuit sanctus Ioseph, eo quod septem iuvencae septem anni forent, et septem spicae similiter septem anni forent, ex fetu et fructu interpretatus tempora. Fetus enim iuvencae annum exprimit, et fructus segetis annum consummat integrum. Quae ideo ascendebant de flumine, quod dies, anni, ac tempora fluminum praetereunt modo, et cursim labuntur. Annos itaque septem priores uberis terrae fertiles ac fecundos declarat futuros: posteriores autem alios septem annos steriles atque infecundos, quorum sterilitas absumptura foret ubertatem superiorum. Qua gratia prospiciendum admonuit, ut uberioribus annis congregaretur subsidium frumentarium, quod sustentare posset inopiam futurae infecunditatis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below