monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 17, 89
Ideo boni vir consilii dicit: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. Sciebat enim omnium malorum radicem esse avaritiam, et ideo suo contentus erat, alienum non requirebat. Satis mihi est, inquit, quod habeo; sive parum, sive plurimum habeam, mihi plurimum est. Expressius aliquid dicendum videtur. Signato verbo usus est: Sufficit mihi, inquit, in quo sum; id est, nec deest, nec superfluit. Non deest, quia nihil quaero amplius: non superfluit, quia non solum mihi habeo, sed pluribus. Hoc de pecunia.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below