monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 17, 90
Caeterum de omnibus dici potest quia sufficiebant illi praesentia, hoc est, non honorem maiorem, non obsequia uberiora desiderabat; non gloriae immodicae cupidus, aut gratiam indebite quaerebat: sed debiti finem certaminis, patiens laboris, securus meriti praestolabatur: Scio, inquit, et humiliari. Non ergo indocta humilitas, sed quae habeat sui modestiam et scientiam, laudi datur. Est enim humilitas formidinis, est imperitiae atque ignorantiae; et ideo Scriptura ait: Et humiles spiritu salvabit. Praeclare ergo dixit: Scio et humiliari, id est, quo in loco, qua moderatione, quo fine, in quo officio, in quo munere. Nescivit Pharisaeus humiliari, ideo deiectus est: scivit publicanus, ideo iustificatus est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below