monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 19, 95
Claret ergo quoniam et aequitas imperia confirmet, et iniustitia dissolvat. Nam quomodo potest malitia regnum possidere, quae ne unam quidem privatam potest regere familiam? Summa igitur benignitate opus est, ut non solum publica gubernacula, sed etiam privata iura tueamur. Plurimum iuvat benevolentia, quae omnes studet beneficiis amplecti, devincire officiis, oppignerare gratia.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below