monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 19, 96
Affabilitatem quoque sermonis diximus ad conciliandam gratiam valere plurimum. Sed hanc volumus esse sinceram ac sobriam sine ulla adulatione, ne simplicitatem ac puritatem alloquii dedeceat sermonis adulatio; forma enim esse debemus caeteris non solum in opere, sed etiam in sermone, in castitate ac fide. Quales haberi volumus, tales simus: et qualem affectum habemus, talem aperiamus. Neque dicamus in corde nostro verbum iniquum, quod abscondi putemus silentio; quia audit in occulto dicta, qui occulta fecit: et cognoscit secreta viscerum, qui sensum visceribus infudit. Ergo tamquam sub oculis constituti iudicis, quidquid gerimus, in luce positum putemus, ut omnibus manifestetur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below