monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 20, 100
Pulchra itaque copula seniorum atque adolescentium. Alii testimonio, alii solatio sunt: alii magisterio, alii delectationi. Omitto quod Abrahae adhaesit Loth adolescentulus etiam proficiscenti; ne forte hoc propinquitatis magis fuisse existimetur, et necessariae potius quam voluntariae adiunctionis. Quid Eliam atque Elisaeum loquamur? Licet non expresse Elisaeum iuvenem Scriptura significaverit, advertimus tamen et colligimus iuniorem fuisse. In Actibus apostolorum Barnabas Marcum assumpsit, Paulus Silam, Paulus Timotheum, Paulus Titum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below