monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 21, 106
Decet igitur hospitalem esse, benignum, iustum, non alieni cupidum; immo de suo iure cedentem potius aliqua, si fuerit lacessitus, quam aliena iura pulsantem, fugitantem litium, abhorrentem a iurgiis, redimentem concordiam et tranquillitatis gratiam. Siquidem de suo iure virum bonum aliquid relaxare, non solum liberalitatis, sed plerumque etiam commoditatis est. Primum dispendio litis carere, non mediocre est lucrum; deinde accedit ad fructum quod augetur amicitia, ex qua oriuntur plurimae commoditates, quae contemnenti aliqua in tempore, postea fructuosae erunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below