monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 24, 122
Neque hos quia semel probati sunt, arrogantes esse oportet; sed magis tamquam memores gratiae, humilitatem tenere: neque offendi sacerdotem, si aut presbyter, aut minister, aut quisquam de clero, aut misericordia, aut ieiunio, aut integritate, aut doctrina et lectione existimationem accumulet suam: Gratia enim Ecclesiae laus doctoris est. Bonum, opus alicuius praedicari, ita tamen si nullo studio fiat iactantiae. Laudent enim unumquemque proximorum labia, et non os suum: et commendent opera, non studia sua.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below