monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 25, 128
Unde Dominus ad discipulos ait: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam;; quia velut falce, pullulantem in pectoribus humanis succidit avaritiam. Petrus quoque claudo, qui ex utero matris suae portabatur, ait: Argentum et aurum non habeo: sed quod habeo, do tibi. In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula. Itaque pecuniam non dedit, sanitatem dedit. Quanto melius est salutem habere sine pecunia, quam pecuniam sine salute! Surrexit claudus, quod non sperabat: pecuniam non accepit, quam sperabat. Sed haec vix in sanctis Domini reperiuntur, ut divitiae contemptui sint.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below