monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 29, 151
Tamen communicato mecum consilio, obsedit sanctus episcopus ea conclavia, ad quae translatum illud depositum viduae cognoverat. Quod ubi non potuit auferri, receptum sub chirographo est. Postea iterum flagitabatur ex chirographo: praeceptum imperator iteraverat, ut ipse per semetipsum nos conveniret. Negatum est: et exposita divinae legis auctoritate, et serie lectionis, et Heliodori periculo, vix tandem rationem imperator accepit. Post etiam tentata fuerat obreptio; sed praevenit sanctus episcopus, ut redderet viduae quod acceperat. Fides interim salva est: impressio non est formidini; quia iam res, non fides periclitatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below