monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 10, 1
Nova tractatione titulus iste non indiget; iam enim satis tractatum est quid sit, in finem. Ipsum ergo Psalmi textum videamus, qui mihi videtur adversus haereticos canendus, qui commemorando et exaggerando multorum in Ecclesia peccata, quasi apud ipsos iusti aut omnes aut plures sint, ab unius Ecclesiae verae matris uberibus nos avertere atque abripere moliuntur, affirmantes quod apud ipsos sit Christus, et quasi pie studioseque admonentes, ut ad eos transeundo transmigremus ad Christum, quem se habere mentiuntur. Notum est autem Christum in prophetia, cum multis nominibus allegorice insinuaretur, etiam montem appellatum. Respondendum est itaque istis, et dicendum: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? unum montem teneo in quo confido, quomodo dicitis ut ad vos transeam, tanquam multi sint Christi? Aut si vos montes esse dicitis per superbiam, oportet quidem esse passerem pennatum virtutibus et praeceptis Dei; sed ea ipsa prohibent volare in istos montes, et in superbis hominibus spem collocare. Habeo domum ubi requiescam, quia in Domino confido: nam et passer invenit sibi domum, et factus est Dominus refugium pauperi. Dicamus ergo tota fiducia, ne dum Christum apud haereticos quaerimus, amittamus: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer?

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein