monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 10, 6
Dicat ergo anima catholica: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? Quoniam esse peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde: et sermonem ab ipsis convertat ad Dominum, et dicat, Quoniam quae perfecisti destruxerunt. Et hoc dicat, non contra istos solos, sed contra omnes haereticos. Omnes enim quantum in ipsis est, destruxerunt laudem, quam ex ore infantium et lactentium perfecit Deus, dum quaestionibus vanis et scrupulosis exagitant parvulos, et eos nutriri fidei lacte non sinunt. Quasi ergo dictum sit huic animae, Quare isti tibi dicunt, Transmigra in montes sicut passer? quare te de peccatoribus terrent, qui intenderunt arcum ad sagittandos in obscura luna rectos corde? Respondet: Ideo utique me terrent, quoniam quae perfecisti destruxerunt. Ubi, nisi in conventiculis suis, ubi parvulos et interioris lucis ignaros, non lacte nutriunt, sed venenis necant? Iustus autem quid fecit? Si vos Macarius, si vos Caecilianus offendit; Christus quid fecit vobis, qui dixit, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis quam vos nefanda dissensione violastis? Christus quid vobis fecit, qui traditorem suum tanta patientia pertulit, ut ei primam Eucharistiam confectam manibus suis et ore suo commendatam, sicut caeteris Apostolis traderet Quid vobis fecit Christus, qui eumdem traditorem suum, quem diabolum nominavit, qui ante traditionem Domini nec loculis dominicis fidem potuit exhibere, cum caeteris discipulis ad praedicandum regnum coelorum misit; ut demonstraret dona Dei pervenire ad eos qui cum fide accipiunt, etamsi talis sit per quem accipiunt, qualis Iudas fuit?

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein