monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 10, 7
Dominus in templo sancto suo. Ita vero, sicut Apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Quisquis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum Dei violat, qui violat unitatem: non enim tenet caput, ex quo totum corpus connexum et compactum per omnem tactum subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit, in aedificationem sui in charitate. In hoc templo sancto suo Dominus est; quod constat multis membris suis, sua quaeque officia gerentibus, in unam aedificationem charitate constructis; quod violat, quisquis causa principatus sui a catholica societate disiungitur. Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes eius. Si coelum acceperis iustum, sicut terram accipis peccatorem, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis; quod dictum est, Dominus in templo sancto suo, repetitum intelliges dum dictum est, Dominus in coelo sedes eius.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein