monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 10, 8
Oculi eius in pauperem respiciunt. Quippe cui derelictus est pauper, et qui factus est refugium pauperi. Et ideo seditiones omnes et tumultus intra ista retia, donec perducantur ad littus, de quibus nobis in perniciem suam et ad nostram correctionem insultant haeretici, per eos homines fiunt qui pauperes Christi esse nolunt. Sed numquid ab eis qui hoc esse volunt, avertunt oculos Dei? Oculi enim eius in pauperem respiciunt. Numquid metuendum est ne in turba divitum paucos pauperes videre non possit, quos in Ecclesiae catholicae gremio custoditos enutriat? Palpebrae eius interrogant filios hominum. Hic filios hominum, illa regula libenter acceperim, de veteribus regeneratos per fidem. Hi quippe quibusdam Scripturarum locis obscuris, tanquam clausis oculis Dei, exercentur ut quaerant: et rursus quibusdam locis manifestis, tanquam apertis oculis Dei, illuminantur ut gaudeant. Et ista in sanctis libris crebra opertio atque adapertio tanquam palpebrae sunt Dei, quae interrogant, id est, quae probant filios hominum, qui neque fatigantur rerum obscuritate, sed exercentur, neque inflantur cognitione, sed confirmantur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein