monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 10, 11
Ignis et sulphur et spiritus procellae pars calicis eorum. Haec poena eorum est atque exitus, per quos blasphematur nomen Dei, ut primo cupiditatum suarum igne vastentur, deinde malorum operum putore a coetu beatorum abiiciantur, postremo abrepti atque submersi, ineffabiles poenas luant. Haec enim pars est calicis eorum; sicut iustorum calix tuus inebrians quam praeclarus! Inebriabuntur enim ab ubertate domus tuae. Calicem autem propterea puto appellatum, ne quid praeter modum atque mensuram, vel in ipsis peccatorum suppliciis, per divinam providentiam fieri arbitremur. Et ideo tanquam rationem reddens quare id fiat, subiecit: Quoniam iustus Dominus, et iustitias dilexit. Non frustra pluraliter, nisi quia homines dicit, ut pro iustis, iustitiae intelligantur positae; in multis enim iustis quasi multae iustitiae videntur esse, cum sit una Dei, cuius omnes participant: tanquam si una facies intueatur plura specula, quod in illa singulare est, de illis pluribus pluraliter redditur. Propterea rursus ad singularitatem se refert, dicendo, Aequitatem vidit facies eius: fortasse pro eo sit positum, Aequitatem vidit facies eius, ac si diceretur, Aequitas visa est in facie eius, id est in eius notitia; facies enim Dei est potentia qua dignis innotescit: aut certe, Aequitatem vidit facies eius, quia non se praebet cognoscendum malis, sed bonis; et ipsa est aequitas.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein