monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 10, 12
Si quis autem lunam synagogam vult intelligere, ad passionem Domini referat Psalmum, et de Iudaeis dicat, Quoniam quae perfecisti destruxerunt; ac de ipso Domino, Iustus autem quid fecit? quem tanquam destructorem Legis arguebant: cuius praecepta, perverse vivendo, et ea contemnendo, ac sua statuendo, destruxerant, ut ipse Dominus secundum hominem loquatur, ut solet, dicens, In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? propter terrores scilicet eorum, qui illum apprehendere et crucifigere cupiebant: cum peccatores sagittare volentes rectos corde, id est qui Christo crediderant, in obscura luna, id est repleta peccatoribus synagoga, non absurde intelligitur. Cui congruit et quod dicitur, Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes eius? id est, Verbum in homine, vel ipse Filius hominis qui in coelis est. Oculi eius in pauperem respiciunt: aut quem suscepit secundum Deum, aut propter quem passus est secundum hominem. Palpebrae eius interrogant filios hominum. Opertionem atque adapertionem oculorum, quod nomine palpebrarum probabile est positum, mortem resurrectionemque eius accipere possumus, ubi probavit filios hominum discipulos suos, et territos sua passione, et resurrectione laetificatos. Dominus interrogat iustum et impium: iam de coelo gubernans Ecclesiam. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam: quare hoc ita sit, consequentia docent; Pluet enim super peccatores laqueos, secundum superiorem expositionem accipiendum, et omnia caetera usque ad finem Psalmi.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein