monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 94, 3
Iubilemus Deo, salutari nostro. Quid est iubilare? Gaudium verbis non posse explicare, et tamen voce testari quod intus conceptum est et verbis explicari non potest: hoc est iubilare. Nam consideret Charitas Vestra qui iubilant in cantilenis quibusque, et quasi in certamine quodam laetitiae saecularis; et videtis quasi inter cantica verbis expressa exundantes laetitia, cui lingua dicendo non sufficit, quemadmodum iubilent, ut per illam vocem indicetur animi affectus, verbis explicare non valentis quod corde concipitur. Si ergo illi de gaudio terreno iubilant; nos de gaudio coelesti iubilare non debemus, quod vere verbis explicare non possumus?

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein