monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 94, 5
Et in psalmis iubilemus illi. Iam diximus quid sit iubilare; repetitum est, ut confirmetur in faciendo: ipsa repetitio exhortatio est. Non enim iam obliti sumus, ut iam moneri nos velimus, quae dicta sint superius, ut iubilemus: sed plerumque in affectu animi repetitur verbum quod notum erat, non ut innotescat, sed ut ipsa repetitio faciat confirmationem; repetitur enim ad intelligendum affectum dicentis. Inde est quod dicit Dominus, Amen, amen dico vobis; sufficiebat Amen unum; quare, Amen, amen, nisi quia ipsa repetitio confirmatio est? In psalmis ergo, inquit, iubilemus illi. Et quae dicemus in psalmis? quae dicemus, vel potius sentiemus in iubilatione? quae sunt quae pertinent ad laudem cantici huius? Iam audite: Quoniam Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos: propterea ergo iubilemus illi. Quoniam non repellet Dominus plebem suam: iubilemus illi. Quoniam in manu eius fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt: in his omnibus iubilemus illi. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt: iubilemus illi. Sed haec omnia quid sibi velint, si congruenter discutiantur, tempus forte non sufficit: sed rursus si penitus negligantur, debitores remanebimus. Breviter itaque pro tempore, quantum perstringere potuerimus, accipite; quia et pauca semina uberrimam messem referunt, si sit terra fructifera.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein