monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 94, 9
Sed forte tu de tentationibus satagis, ut constitutus in tanta gratia promissionum Dei, propter scandala mundi turberis? Nec ipsa scandala aliquid tibi faciunt; quoniam mensuram a Domino acceperunt: Quoniam ipsius est mare. Est enim mare mundus iste, sed et mare Deus fecit: nec saevire fluctus possunt, nisi usque ad littus, ubi ipse terminum posuit. Nulla ergo tentatio, nisi acceperit mensuram a Domino. Sint ergo tentationes, sint tribulationes; consummaris eis, non consumeris. Vide utrum ipsae tentationes non prosint. Attende Apostolum: Fidelis Deus, qui non vos sinet tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere. Non ait, Non vos sinet tentari omnino. Si enim recusares tentationem, recusares refectionem. Ergo reficeris; et si reficeris, in manibus artificis es. Aliquid tibi tollit, aliquid corrigit, aliquid complanat, aliquid mundat: agit quibusdam ferramentis suis; ipsa sunt scandala huius saeculi: tu tantum de manu artificis noli cadere. Nihil tentationis accedet ultra vires tuas. Hoc permittit Deus ad utilitatem tuam, unde tu possis proficere. Denique ipsum Apostolum audi hoc coniungentem: Sed faciet cum tentatione etiam exitum ut possitis sustinere. Ergo mare forte metuendum tibi erat? Noli timere: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud. A gentibus times scandala? Et ipsas gentes ipse fecit; non permittet illas ultra eam saevire quam novit ille mensuram, ex qua proficias. Nonne dicit alius psalmus, Omnes gentes quotquot fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine? Si omnes gentes quotquot fecisti, manifestum est quia et gentes ipse fecit: ideo, Ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. Esto tu arida terra, siti gratiam Dei, ut veniat super te imber dulcis, inveniat in te fructum. Non permittit fluctus operire quod sevit Et aridam terram manus eius finxerunt. Ergo et hinc iubilemus illi.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein