monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 94, 13
Quare dixisti, Nolite obdurare corda vestra? Quia meministis quid soleant facere patres vestri. Nolite obdurare corda vestra: quemadmodum in illa amaricatione, secundum diem tentationis in deserto. Recolitis certe, fratres, quod ille populus tentarit Deum, acceperit disciplinam, et rectus sit in deserto tanquam ab optimo sessore, frenis legum, frenis praeceptorum; nec sit desertus tamen a Deo etiam indomitus, non solum beneficiis praesentibus, sed etiam virga emendationis non desistente. Nolite ergo obdurare corda vestra: sicut in amaricatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri. Iam tales non sint patres vestri; nolite eos imitari. Patres vestri erant; sed si non imitati fueritis, patres vestri non erunt: tamen quia de his nati estis, patres vestri erant. Et si Gentes venientes ab extremo terrae, sicut dicit Ieremias, Ad te Gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Verae mendacia coluerunt patres nostri, simulacra in quibus non est utilitas si Gentes dimiserunt simulacra sua, ut venirent ad Deum Israel; quos ipse Deus Israel de Aegypto per mare rubrum duxit, in quo inimicos eorum consequentes operuit; quos in desertum eduxit, manna pavit, nunquam virgam suam ab eorum disciplina tulit, nunquam beneficia misericordiae subtraxit; ipsi debent deserere Deum suum, cum Gentes venerint ad Deum ipsorum? Ubi tentaverunt me patres vestri; probaverunt, et viderunt opera mea. Quadraginta annis viderunt opera mea, quadraginta annis exacerbaverunt me: ante illos miracula in manu Moysi faciebam, et ipsi magis magisque corda obdurabant.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein