monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 1
Iusserunt domini fratres, et in ipsis Dominus omnium, ut istum psalmum afferam ad vos intelligendum, quantum Dominus donat. Adiuvet orationibus vestris, ut ea dicam quae oportet me dicere, et vos audire; uti omnibus nobis utilis sit sermo divinus. Non enim omnibus utilis est; quia non est omnium fides. Fides autem sic est in anima, ut radix bona quae pluviam in fructum ducit: perfidia vero, et error diabolicus, et cupiditas, mala radix omnium malorum, sicut radix spinarum, etiam dulcem pluviam ad punctiones convertit.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein