monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 3
In finem, Psalmus ipsi David. Finem non intendas aliud quam tibi ab Apostolo praestitutum est: Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti. Ergo cum audis Psalmum dicere, In finem, corda convertantur ad Christum. Tanquam enim praeco Psalmi est titulus Psalmi, veluti dicens, Ecce veniet; inde dicturus sum, de Christo cantaturus. Nam et, ipsi David, non intelligo nisi ipsum qui factus est ex semine David secundum carnem. Interim propter genus congruit nomen. Genus carnale a David; genus spirituale supra David: et non solum ante David, sed ante Abraham; nec ante Abraham tantum, sed ante Adam; nec ante Adam tantum, sed ante coelum et terram, ante omnes Angelos, ante omnes Potestates et Virtutes, ante omnia visibilia et invisibilia. Quare? Quia ut haec essent, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Ergo quia ex semine David, non secundum divinitatem, qua Creator est ipsius David, sed secundum carnem; David dignatus est vocari in prophetia: in ipsum finem intende, quia ipsi David Psalmus canitur; et corporis eius vocem audi, et esto in corpore eius. Vox quam audisti tua fiat, et ora, et dic quod sequitur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein