monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 5
Qui cogitaverunt iniustitias in corde. Quid enim, quia non audent proferre in lingua, et servant in corde? Propter eos enim dixit, qui plerumque in labiis bona loquuntur. Audis vocem iusti; sed non est cor iusti. Nam quid profuit hoc addere, ut diceret, Qui cogitaverunt iniustitias in corde? Ab eis me libera; ibi sit potentissima manus tua ad eruendum me. Facile est enim devitare apertas inimicitias; facile est averti ab inimico prompto et manifesto, cuius iniquitas iam etiam in labiis est: ille est molestus, ille est occultus, ille difficile devitatur, qui in labiis bona portat, et in corde occultat mala: Qui cogitaverunt iniustitias in corde. Tota die constituebant bella. Quid est, bella? Contra quae pugnarem tota die mihi constituebant. Inde enim hoc nascitur de talibus cordibus, quidquid est contra quod pugnat christianus. Si seditio, si schisma, si haeresis, si contradictio turbulenta, non hoc erumpit nisi de illis cogitationibus quae tegebantur: et quando labia bona loquebantur, tota die constituebant bella. Pacata audis verba; sed belli constitutio a cordibus non discedit. Quod enim dictum est, tota die, Sine intermissione significat, id est, toto tempore.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein