monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 7
Conserva me, Domine, de manu peccatoris; ab hominibus iniustis erue me. Ipsi sunt, noti sunt non hic opus est intelligere, sed agere; orare opus est, non quaerere qui sint. Sed quomodo ores adversus huiusmodi homines, aperit tibi in consequenti. Multi enim adversus malos imperite orant. Qui cogitaverunt, inquit, supplantare gressus meos. Adhuc potest carnaliter accipi. Habet quisque inimicum; in negotio cogitat ei fraudem facere, et ei auferre pecuniam, qui versatur in communi negotio: habet quisque inimicum vicinum, et cogitat malum ingerere domui eius, aliquid de re ipsius minuere; et utique dolo cogitat, fraude cogitat, machinamentis diaboli haec ipsa gestit implere; nemo dubitat. Sed tamen non propter ista isti cavendi sunt, sed ne insidiando tibi adducant te ad se; id est, a corpore Christi separent te, et faciant de corpore suo. Sicut enim bonorum caput Christus est, sic illorum caput diabolus. Qui cogitaverunt, inquit, supplantare gressus meos. Quid est, supplantare gressus meos? Non quasi ut erres in negotio quod cum illo habes, et decipiat te in causa quae tibi communis est in foro cum illo. Supplantavit gressus tuos, si te impedierit in via Dei, ut illud quod rectum intendebas, titubet, aut labatur a via, aut cadat in via, aut recedat de via, aut remaneat in via, aut retro revertatur unde venerat. Quidquid tibi tale fecerit, supplantavit te, decepit te. Contra huiusmodi insidias ora, ne perdas coeleste patrimonium, ne amittas Christum cohaeredem, quia victurus es in aeternum cum eo qui te fecit haeredem. Non enim talis te fecit haeredem, cui mortuo succedas, sed cum quo in aeternum vivas.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein