monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 17
Cognovi quia faciet Dominus iudicium egentis. Egens iste non est linguosus: qui enim linguosus est, abundare vult, esurire nescit. Illi autem egentes sunt, quibus dicitur, Pulsate, et aperietur vobis; quaerite, et invenietis; petite, et dabitur vobis ille egens est, de quo dicitur, Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Gemunt inter scandala malorum, ipsi precantur ad caput suum, ut eruantur ab homine malo, et ab homine maligno liberentur, et de manibus iniustorum eruantur. Ipsi ergo sunt quorum causam Dominus non negliget: et si modo pressuras patiuntur, apparebit gloria ipsorum, cum apparuerit caput ipsorum. Talibus enim hic constitutis dicitur, Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ergo pauperes sumus, abscondita est vita nostra; clamemus ad panem: est enim panis vivus qui de coelo descendit; et qui in via reficit nos, in patria saturabit nos. Modo enim, ut duremus, reficimur: nam necesse est esuriamus, quoadusque satiemur. Cognovi quia faciet Dominus iudicium egentis. Certus erat iste quoniam faciet Dominus iudicium egentis, et causam pauperum. Ostendet iniquis quomodo diligit iustos suos; ostendet divitibus quomodo diligat pauperes suos. Divites dixit, superbos; pauperes dixit, humiles: divites dixit, per abundantiam non quaerentes; pauperes dixit, per desiderium suspirantes. Faciet Dominus causam ipsorum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein