monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 123, 1
Bene iam nostis, fratres charissimi, canticum graduum esse canticum ascensionis nostrae, eamdemque ascensionem non corporis pedibus fieri, sed cordis affectibus. Hoc saepissime insinuavimus vobis; nec eadem saepius repetenda sunt, ut sit locus dicendi quae nondum dicta sunt. Et iste ergo psalmus, quem nunc vobis cantatum audistis, Canticum graduum superscribitur. Ipse est titulus eius. Cantant ergo ascendentes: et aliquando tanquam unus cantat, aliquando tanquam multi; quia et multi unus, quia et unus Christus, et in Christo membra Christi cum Christo unum faciunt, et horum omnium membrorum caput in coelo est. Corpus autem etiamsi laborat in terra, non est praecisum a capite suo. Desuper enim caput prospicit, et consulit corpori. Nam si non consuleret, non diceret illi persecutori adhuc Saulo, nondum Paulo: Saule, Saule, quid me persequeris? Et haec optime nostis, et usitata sunt vobis. Non autem cum fastidio commemorentur eis quibus non exciderunt, ut per eorum patientiam redeant in cor etiam eorum quibus exciderant; salubria sunt enim, et saepius dicenda. Sive ergo unus cantet, sive multi cantent; et multi homines unus homo est, quia unitas est; et Christus, sicut diximus, unus est, et omnes Christiani membra sunt Christi.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein