monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 150, 1
Quamvis ordo Psalmorum, qui mihi magni sacramenti videtur continere secretum nondum mihi fuerit revelatus; tamen quia omnes centum quinquaginta numerantur, etiam nobis qui totius ordinis eorum altitudinem adhuc acie mentis non penetravimus, insinuant aliquid, unde non impudenter, quantum Dominus adiuvat, disputare possimus. Primum quindenarius numerus, ex quo iste multiplicatur (quod enim valent quindecim in ordine singulorum, hoc valent centum quinquaginta in ordine denariorum, quoniam quindecies deni eos faciunt; hoc valent mille quingenti in ordine centenariorum, quoniam quindecies centeni sunt; hoc valent quindecim millia in ordine millenariorum, quoniam quindecies mille sunt): quindenarius ergo numerus concordiam significat duum Testamentorum. In illo enim observatur sabbatum, quod significat quietem in isto dominicus dies, qui significat resurrectionem. Sabbatum autem est dies septimus: dominicus vero post septimum, quid nisi octavus, idem qui primus habendus est? Ipse enim dicitur etiam una sabbati, ut deinde sit secunda, tertia, quarta, et deinceps usque ad septimum sabbatum. A dominico autem usque ad dominicum octavus est dies: ubi Testamenti Novi revelatio declaratur, quod in Veteri tanquam sub terrenis promissionibus tegebatur. Septem porro et octo quindecim sunt. Tot sunt et cantica quae appellantur graduum, quoniam totidem fuerant etiam templi gradus. Deinde et quinquagenarius numerus magnum sacramentum per se gerit. Constat enim de septimana septimanarum, addito uno tanquam ipso octavo ad quinquagenarium numerum terminandum. Septies quippe septem quadraginta novem faciunt; quibus unus additur, ut fiant quinquaginta. Qui numerus quinquagenarius usque adeo magnae significationis est, ut ex Domini resurrectione tot diebus completis, ipso quinquagenario die venerit super eos qui in Christo fuerant congregati, Spiritus sanctus. Qui spiritus sanctus in Scripturis septenario praecipue numero commendatur, sive apud Isaiam, sive in Apocalypsi; ubi apertissime septem Spiritus Dei perhibentur, propter operationem septenariam unius eiusdemque Spiritus. Quae operatio septenaria per Isaiam prophetam ita commemoratur: Requiescet super eum Spiritus Dei; Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, Spiritus timoris Domini. Ipse debet intelligi timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi. Servilem autem timorem consummata charitas foras mittit; et nos liberos facit, ne servilia opera faciamus, quae sabbato prohibentur. Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Hinc quoque Spiritus sanctus septenario numero commendatur. Quinquagenarium vero etiam in quadraginta et decem Dominus dispertitus est. Die quippe quadragesimo post resurrectionem suam ascendit in coelum, ac deinde completis diebus decem misit Spiritum sanctum: quadragenario scilicet numero temporalem in hoc mundo cohabitationem commendans. Quoniam quaternarius in quadraginta numerus praevalet; quatuor autem partes habet mundus et annus: denario vero addito, velut mercede pro impleta lege bonis operibus reddita, ipsa aeternitas figuratur. Hunc quinquagenarium triplum habet centesimus et quinquagesimus numerus, tanquam eum multiplicaverit trinitas. Unde et hac causa non inconvenienter intelligimus istum numerum esse Psalmorum. Nam et in illo numero piscium qui capti sunt retibus post resurrectionem missis, ad centum quinquaginta additis tribus, ve ut admonitio videtur facta, in quot partes debeat iste numerus dispertiri, ut ter habeat quinquagenos. Quanquam ille numerus piscium habeat et aliam rationem multo subtiliorem et iucundiorem, quod decem et septem in trigonum missis, id est, ab uno usque ad decem et septem omnibus computatis, ad eumdem numerum pervenitur. In decem autem Lex, in septem vero Gratia significatur; quia Legem non implet, nisi charitas diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui septenario numero significatur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein