monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 150, 2
Quod ergo quidam omnium Psalmorum quinque libros esse crediderunt, illud secuti sunt, quoties in fine psalmi dictum fuerit, Fiat, fiat. Sed huius dispertitionis rationem cum vellem comprehendere, non valui: quia nec ipsae quinque partes aequales sunt inter se, etsi non scripturae quantitate, saltem Psalmorum ipso numero, ut tricenos haberent. Et si uniuscuiusque libri finis est. Fiat, fiat; cur liber quintus idemque ultimus non eodem fine sit terminatus, merito quaeri potest. Nos autem Scripturae canonicae auctoritatem sequentes, ubi legitur, Scriptum est enim in libro Psalmorum; unum Psalmorum librum esse novimus. Et video quidem quomodo et hoc verum sit, et illud si verum est, huic vero non reluctetur. Fieri enim potest ut aliqua consuetudine litterarum hebraearum unus liber dicatur, qui constat ex pluribus; sicut ex Ecclesiis pluribus una constat Ecclesia, et ex pluribus coelis unum coelum (Non enim coelorum aliquod praetermisit qui dixit, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Et cum Scriptura dicat, Et vocavit Deus firmamentum coelum; et aquas esse super firmamentum, hoc est super coelum: non mentitur tamen eadem Scriptura dicens, Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini; quia non ait, super coelum), et una terra ex multis terris. Nam et orbem terrae, et orbem terrarum, quotidiana consuetudine dicimus. Et qui ait, Scriptum est in libro Psalmorum, quanquam mos loquendi sic se habeat, ut unum esse librum insinuare voluisse videatur; tamen responderi potest, in libro Psalmorum esse dictum, In aliquo libro eorum quinque: quod in usu locutionis usque adeo vel non est, vel raro est, ut etiam duodecim Prophetarum unum librum esse ideo persuadeatur, quia similiter legitur, Sicut scriptum est in libro Prophetarum. Sunt etiam qui universas omnino Scripturas canonicas unum librum vocent, quod valde mirabili et divina unitate concordent: et hinc esse dictum, In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam; ut sic intelligatur per Filium Pater fecisse mundum, cuius conditio principium Scripturarum est in libro Geneseos. Vel magis quia prophetia videtur esse, non facta narrans, sed futura praenuntians (non enim ait, quod fecerim; sed, ut faciam, sive, ut facerem voluntatem tuam); ad illud haec sententia referenda est, quod in primis partibus eiusdem libri scriptum est, Erunt duo in carne una. Quod sacramentum magnum dicit Apostolus, in Christo et in Ecclesia. Quanquam et iste Psalmorum liber potest intelligi significatus, ubi dictum est, In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam: sequitur enim, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. De ipso quippe accipitur prophetatus in capite libri huius psalmus ipse primus, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiarum non sedit: sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte ut hoc sit quod dictum est, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Quod autem sequitur, Evangelizavi iustitiam tuam in Ecclesia magna; congruentius ad illud refertur, Et erunt duo in carne una.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein