monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 150, 4
Laudate Dominum in sanctis eius: utique in eis quos glorificavit. Laudate eum in firmamento virtutis eius. Laudate eum in virtutibus eius; vel, ut alii interpretati sunt, in potentatibus eius. Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius. Omnia ista ipsi sunt sancti eius; quomodo dicit Apostolus: Ut nos simus iustitia Dei in ipso. Si ergo iustitia Dei quam fecit in eis, cur non et virtus Dei quam fecit in eis, ut resurgerent a mortuis? Nam et in Christi resurrectione virtus maxime commendatur; quia in passione infirmitas fuit, dicente Apostolo, Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei et alio loco, Ad cognoscendum, inquit, eum, et virtutem resurrectionis eius. Optime autem ait, In firmamento virtutis eius. Firmamentum est enim virtutis, quia iam non morietur, et mors ei ultra non dominabitur. Cur non et potentatus Dei dicantur, quos in eis fecit? Imo ipsi sint potentatus eius; quomodo dictum est, Nos sumus iustitia Dei in ipso. Quid enim potentius, quam regnare in aeternum, sub pedibus positis omnibus inimicis? Cur non ipsi sint etiam multitudo magnitudinis eius? Non qua ipse magnus est, sed qua magnos eos fecit, tam multos, hoc est, millia millium. Sicut aliter intelligitur iustitia qua est ipse iustus; anter quam in nobis facit, ut nos simus iustitia eius.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein