monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 150, 8
Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis iubilationis. Cymbala invicem tangunt ut sonent; ideo a quibusdam labiis nostris comparata sunt. Sed melius intelligi puto in cymbalis quodammodo laudare Deum, dum quisque honoratur a proximo suo, non a seipso; et invicem honorantes dant laudem Deo. Ne quis autem cymbala intelligeret, quae sine anima sonant, ideo puto additum, in cymbalis iubilationis. Iubilatio namque, id est ineffabilis laus, nonnisi ab anima proficiscitur. Nec praetereundum existimo quod musici dicunt, et res ipsa manifesta est, tria esse genera sonorum; voce, flatu, pulsu: voce, ut est per fauces et arterias, sine organo aliquo cantantis hominis; flatu, sicut per tibiam, vel quid eiusmodi; pulsu, sicut per citharam, vel quid eiusmodi. Nullum itaque genus hic praetermissum est: nam vox est in choro, flatus in tuba, pulsus in cithara; tanquam mens, spiritus, corpus; sed per similitudines, non per proprietates. Quod ergo proposuit, Laudate Dominum in sanctis eius, quibus hoc dixit, nisi eis ipsis? Et in quibus ut Deum laudent, nisi in seipsis? Vos enim sancti eius, inquit, virtus eius estis, sed quam fecit in vobis; et potentatus eius, et multitudo magnitudinis eius, quam fecit et ostendit in vobis. Vos estis tuba, psalterium, cithara, tympanum, chorus, chordae, et organum, et cymbala iubilationis bene sonantia, quia consonantia. Vos estis haec omnia nihil hic vile, nihil hic transitorium, nihil ludicrum cogitetur. Et quia sapere secundum carnem mors est, Omnis spiritus laudet Dominum. SANCTI AURELII AUGUSTINI (uti quidem in editis Er. et Lov. ad huius tomi calcem habetur) ORATIO, Quam post singulos sermones atque tractatus dicere consuevit. Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus: precantes toto animo singularem mansuetudinem eius, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis fidem multiplicet, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat: per Iesum Christum filium suum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein