monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 11, 6
Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus ita enim populum suum ipse Dominus in Evangelio miseratus est, quod rectorem non haberet, cum bene posset obtemperare. Unde etiam dictum est in Evangelio: Messis multa, operarii autem pauci. Hoc autem ex persona Dei Patris accipiendum est, qui propter inopes et pauperes, id est inopia et paupertate bonorum spiritualium egentes, Filium suum dignatus est mittere; inde autem incipit sermo eius apud Matthaeum in monte, cum dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ponam in salutari. Non dixit quid ponat; sed in salutari, in Christo accipiendum est, secundum illud, Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum et ideo intelligitur in illo posuisse quod ad miseriam inopum auferendam et consolandum gemitum pauperum pertinet. Fiducialiter agam in eo; secundum illud in Evangelio: Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam Scribae eorum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein