monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 11, 9
In circuitu impii ambulant id est, in temporalium rerum cupiditate, quae septem dierum repetito circuitu, tanquam rota volvitur; et ideo non perveniunt in octavum, id est in aeternum, pro quo iste psalmus titulatus est. Ita et per Salomonem dicitur: Ventilator enim est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum. Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Quia est et in temporalibus multiplicatio, quae avertit ab unitate Dei; unde corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem multiplicantur autem iusti secundum altitudinem Dei, quando ibunt de virtute in virtutem.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein