monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 106, 1
Psalmus iste miserationes Dei commendat nobis, probatas in nobis, et ideo expertis est dulcior. Et mirum si potuerit suavis esse cuilibet, nisi illi qui id quod in isto psalmo audit, in se didicit. Non tamen uni alicui vel duobus, sed populo Dei conscriptus est, et ad se agnoscendum tanquam in speculo propositus. Cuius titulus non nunc tractandus est: est enim, Alleluia, et bis Alleluia. Quod nobis cantare certo tempore solemniter moris est, secundum Ecclesiae antiquam traditionem: neque enim et hoc sine sacramento certis diebus cantamus. Alleluia certis quidem diebus cantamus, sed omni die cogitamus. Si enim hoc verbo significatur laus Dei, etsi non in ore carnis, certe in ore cordis, Semper laus eius in ore meo. Quod autem non semel, sed bis habet Alleluia titulus iste, non huius psalmi proprium est, sed et alius superior sic habet. Et quantum apparet ex eius textu, cantatus est ille de populo Israel; cantatur autem iste de universa Ecclesia Dei diffusa toto orbe terrarum. Forte non immerito bis habet Alleluia: propter quod clamamus et Abba, Pater. Cum aliud nihil sit Abba, quam Pater: non tamen frustra dixit Apostolus, In quo clamamus, Abba, Pater nisi quia unus quidem paries veniens ad lapidem angularem, clamat, Abba; alius ex alio latere clamat, Pater; in illo utique lapide angulari, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum. Videamus ergo hic quid admoneamur, et unde gratulemur, et unde gemamus, et unde auxilium postulemus; unde deseramur, unde nobis subveniatur; quid simus per nos, quid per misericordiam Dei; quomodo nostra superbia conteratur, ut illius gratia glorificetur. Unicuique hominum quod dicturus sum, si fieri potest, occurrat in se. Loquor autem hominibus qui ambulant viam Dei, et constituti sunt in aliquo provectu spirituali: unde si qui forte propter hoc minus me intelligunt, inveniant ubi sint, et proficiendo ad intellectum festinent. Non autem arbitror deserturum Deum conatum nostrum, ut ad omnes perveniat quod loquimur, sive expertos, sive inexpertos, ut experti approbent, inexperti desiderent, et omnibus suavis sit disputatio mea: quae primum Domino suavis erit, si veridica erit; veridica autem erit, si non mihi a me, sed ab illo erit. Sic coepit Psalmus.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein