monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 106, 2
Confitemini Domino, quoniam suavis est, quoniam in saeculum misericordia eius. Hoc confitemini, quoniam suavis est: si gustastis, confitemini. Non potest autem confiteri qui gustare noluit: unde enim dicturus est suave esse quod nescit? Vos autem si gustastis quam suavis est Dominus, Confitemini Domino, quoniam suavis est: si gustastis aviditate, confessione eructate. In saeculum enim misericordia eius, id est, in aeternum. Hic enim ita positum est, in saeculum, quia et in nonnullis Scripturae locis, in saeculum, id est, quod Graece εἰς αἰῶνα dicitur, in aetornum intelligitur. Neque enim misericordia eius ad tempus est, et non in aeternum; cum ideo sit super homines haec eius misericordia, ut vivant cum Angelis in aeternum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein