monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 106, 9
'Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimicorum; de regionibus congregavit eos, ab oriente et occasu, et aquilone et mari.' Christiani ergo ipsi dicant, de toto orbe convocati. Erraverunt in solitudine, in siccitate, viam civitatis habitationis non invenerunt. Errorem miserabilem audivimus: quid de inopia? Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. Sed quare defecit? cui bono? Non enim crudelis est Deus; sed se commendat, quod expedit nobis, ut nobis deficientibus rogetur, et ut subveniens ametur. Et ideo post hunc errorem et famem et sitim, Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eripuit eos. Et quid illis praestitit, quia errabant? Et deduxit eos in viam rectam. Viam civitatis habitationis non inveniebant, fame et siti aestuabant, et deficiebant, Et deduscit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. Quomodo subvenerit fami et siti, nondum dicit, sed et hoc exspectate. Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum. Dicite experti inexpertis, iam in via positi, iam ad civitatem inveniendam directi, iam denique a fame et siti liberati: Quoniam satiavit animam inanem, et animam esurientem implevit bonis.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein