monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 106, 10
Vive ergo bene; iam in via positus es, iam audisti quid agere debeas, quid sperare. Quid aliud excipit, quoniam conaris et superaris? Sedentes in tenebris et in umbra mortis, compeditos in mendicitate et ferro. Unde hoc, nisi quia tibi tribuebas, quia gratiam Dei non agnoscebas, quia consilium Domini circa te reprobabas? Nam vide quid adiungat: Quoniam inamaricaverunt eloquia Domini; per superbiam, iustitiam Domini nescientes, et suam volentes constituere. Et consilium Altissimi exacerbaverunt. Et humiliatum est in laboribus cor eorum. Et nunc pugna contra concupiscentiam. Deo desistente ab adiutorio, laborare potes, vincere non potes. Et cum fueris pressus consuetudine tua prava, humiliabitur cor tuum in laboribus; ut iam corde humiliato discas clamare: 'Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Humiliatum est' ergo 'in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret eos.' Quid ergo restat, nisi quare factum est? 'Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus'. 'Lex autem subintravit, ut abundaret delictum'. Accepisti verbum, accepisti praeceptum, nec desinis facere quod male faciebas; et accepto praecepto, auges peccata per praevaricationem. Superbe, si te ignorabas, vel disce te humiliatus clamabis, a necessitate liberaberis; liberatus miserationes Domini confiteberis. Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum salvos fecit eos. Liberati sunt de secunda tentatione, restat taedii atque fastidii. Sed primo quid istis praestitit liberatis, videte. 'Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum.' Quare? quas difficultates vicit? 'Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt.' Quia sibi tribuebant, non Deo: quia suam iustitiam constituebant, ignorantes Dei iustitiam, humiliati sunt. Invenerunt se non posse sine eius adiutorio, qui de suis solis viribus praesumebant.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein