monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 106, 15
'Quis sapiens? et custodiet haec, et intelliget miserationes Domini.' Videte quo fine clausit: 'Quis sapiens? et custodiet haec.' Et quid custoditurus est sapiens? Id est, si pauper sit, custodit; si non sit dives, id est, non sit superbus, non sit inflatus, custodit haec. Quare enim custodit haec, Quia intelliget miserationes Domini: non merita sua, non vires suas, non potentiam suam; sed miserationes Domini, qui errantem et egentem in viam deduxit et pavit; qui pugnantem adversus difficultatem peccatorum, et colligatum vinculis consuetudinis solvit et liberavit; qui fastidientem verbum Dei, et taedio quodam pene morientem, missa medicina verbi sui recreavit; qui periclitantem inter naufraga et procellosa discrimina, mari placato ad portum perduxit: qui eum denique constituit in eo populo, ubi humilibus dat gratiam, non in illo ubi superbis resistit; et fecit eum suum, ut intus manens multiplicaretur, non ut foras exiens minueretur. Hoc vident recti, et iucundantur. Omnis ergo iniquitas oppilabit os suum, et qui est sapiens, custodiet haec. Unde custodiet? Per humilitatem, intelligendo miserationes Domini; quia ubique dictum est, Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein