monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 121, 2
Ideo psalmus iste, quem hodie suscepimus tractandum Sanctitati vestrae, ipsam Ierusalem desiderat, id est, iste qui ascendit in hoc psalmo: est enim, Canticum graduum; quod saepe diximus Charitati vestrae, quia non sunt gradus isti descendentium, sed ascendentium. Ascendere ergo vult iste. Et quo vult ascendere, nisi in coelum? Quid est, in coelum? Utrum ideo vult ascendere, ut sit cum sole et luna et stellis? Absit. Sed est in coelo aeterna Ierusalem, ubi sunt cives nostri Angeli: ab ipsis civibus nostris peregrinamur in terra. In peregrinatione suspiramus; in civitate gaudebimus. Invenimus autem et socios in ista peregrinatione, qui iam viderunt ipsam civitatem, et invitant nos ut curramus ad illam. Ad hos gaudet iste qui et dicit, Iucundatus sum in his qui dixerunt mihi, In domum Domini ibimus. Fratres, veniat in mentem Charitati vestrae, si qua forte festivitas martyrum et locus aliquis sanctus nominatur, quo certo die turbae confluant ad celebrandam solemnitatem; illae turbae quomodo se exsuscitant, quomodo se hortantur et dicunt: Eamus, eamus. Et quaerunt, Quo eamus? Et dicitur, Ad illum locum, ad sanctum locum. Invicem sibi loquuntur, et tanquam incensi singillatim faciunt unam flammam: et ipsa una flamma facta ex collocutione sese accendentium rapit illos ad locum sanctum, et cogitatio sancta sanctificat eos. Si ergo ad locum temporalem sic rapit amor sanctus; qualis amor debet esse qui concordes rapit in coelum, et dicentes sibi, In domum Domini ibimus? Ergo curramus, curramus, quia in domum Domini ibimus. Curramus, et non fatigemur; quia illuc perveniemus, ubi non lassabimur. Curramus in domum Domini, iucundetur anima nostra in his qui ea nobis dicunt. Qui enim ea nobis dicunt, priores viderunt ipsam patriam, de longinquo clamantes ad posteriores, In domum Domini ibimus: ambulate, currite. Viderunt illam Apostoli, et dixerunt nobis, Currite, ambulate, sequimini; In domum Domini ibimus. Et quid dicit unusquisque nostrum? Iucundatus sum in his qui dixerunt mihi, In domum Domini ibimus. Iucundatus sum in Prophetis, iucundatus sum in Apostolis. Omnes enim isti dixerunt nobis, In domum Domini ibimus.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein